라틴어 문장 검색

neu flantibus Austris neu pluviis cedas, neu defensura calorem aurea summoveant rapidos umbracula soles.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:193)
Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 33:4)
nam Scipio Africanus cum esset vix annorum decem et septem, patrem suum defendit in bello, nec cessit viginti et septem confossus vulneribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)
Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 15:2)
"tu peior, tu cede, nocens qui solus avita gramina communemque petis defendere montem, et saltum dux alter habet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권180)
forte diem Triviae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis24)
quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:4)
Quicumque tectis excubat miles ducis, defendat aulam cui furor populi imminet, trepidi cohortes ecce praefecti trahunt praesidia ad urbis, victa nec cedit metu concepta rabies temere, sed vires capit.
(세네카, 옥타비아 12:1)
Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
태어난 순서에 따르면, 이스마엘 아들들의 이름은 이러하다. 곧 이스마엘의 맏아들 느바욧, 케다르, 앗브엘, 밉삼, (불가타 성경, 창세기, 25장13)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.
아론의 임직식 제물인 숫양의 가슴을 가져다 주님 앞에서 흔들어 바쳐라. 이것은 너의 몫이 된다. (불가타 성경, 탈출기, 29장26)
quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
이것은 들어 올려 바친 예물이므로, 아론과 그의 아들들이 이스라엘 자손들에게서 받는 영원한 몫이 된다. 이것이 친교 제물 가운데에서 이스라엘 자손들이 들어 올려 바칠 예물이다. 곧 주님에게 들어 올려 바치는 그들의 예물인 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 29장28)
Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
너희 친교 제물의 오른쪽 넓적다리는 들어 올려 바치는 예물로 사제에게 준다. (불가타 성경, 레위기, 7장32)
Quibus Moyses: " Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
그러나 모세는 말하였다. “너희는 어쩌자고 주님의 분부를 거스르느냐? 이 일은 성공하지 못한다. (불가타 성경, 민수기, 14장41)
Universa frugum initia, quas gignit humus et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
그들의 땅에서 나는 모든 것 가운데에서 그들이 주님에게 가져오는 맏물은 너의 것이 된다. 네 집안에 있는 사람으로 정결한 이는 모두 그것을 먹을 수 있다. (불가타 성경, 민수기, 18장13)
Carnes vero eorum in usum tuum cedent, sicut pectusculum elevatum et armus dexter tua erunt.
그러나 그 살코기는 흔들어 바친 가슴 부위와 오른쪽 넓적다리처럼 너의 것이 된다. (불가타 성경, 민수기, 18장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION