라틴어 문장 검색

Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur, tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secundus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quodam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputationes et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam institutione et litteris famam eloquentiae consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 2장 1:1)
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: " Venerunt fratres Ioseph! ". Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
요셉의 형제들이 왔다는 소식이 파라오의 궁궐에 전해지자, 파라오와 그의 신하들이 좋아하였다. (불가타 성경, 창세기, 45장16)
Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: " Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
그러자 성문에 있던 온 백성과 원로들이 말하였다. “우리가 증인이오. 주님께서 그대 집에 들어가는 그 여인을, 둘이서 함께 이스라엘 집안을 세운 라헬과 레아처럼 되게 해 주시기를 기원하오. 그리고 그대가 에프라타에서 번성하고 베들레헴에서 이름을 떨치기를 비오. (불가타 성경, 룻기, 4장11)
Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.
그 무렵 필리스티아인들의 제후들이 싸우러 나왔지만, 그들이 나올 때마다 다윗은 사울의 어느 신하보다도 큰 승리를 거두어, 아주 큰 명성을 얻었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장30)
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus.
그때에 솔로몬과, 하맛 어귀에서 ‘이집트 마른내’에 이르기까지 온 이스라엘에서 모여든 큰 회중이, 주 우리 하느님 앞에서 두 이레, 곧 열나흘 동안 축제를 지냈다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장65)
Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
우리가 배를 타고 이탈리아에 가기로 결정되자, 그들은 바오로와 다른 수인 몇을 ‘황제 부대’의 율리우스라는 백인대장에게 넘겼다. (불가타 성경, 사도행전, 27장1)
Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
필롤로고스와 율리아, 네레우스와 그의 누이, 올림파스, 그리고 그들과 함께 있는 모든 성도에게 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장15)
longum colloquium cum Iūliā facit, puellā valdē pulchrā.
굉장히 예쁜 소녀인 Iulia와 함께 긴 대화를 나눈다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The school of Flavius4)
C. IULIUM POLYBIUM DUOVIRUM ORO VOS FACIATIS;
저는 가이우스 율리우스 폴리비우스를 2인연대직 관리로 만들어주기를 간청합니다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia34)
mēnse Quīntilī C. Iūlius Caesar ab Africā Rōmam tandem rediit.
7월에 가이우스 율리우스 카이사르는 아프리카로부터 로마로 마침내 돌아왔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī5)
deinde Quīntus vīdit Gāium Iūlium Caesarem cum magistrātibus intrantem.
그 뒤 퀸투스는 장관들과 함께 입장하는 가이우스 율리우스 카이사르를 보았다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae4)
ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti caelibes coenobitae in loco celebri hac tempestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:7)
Julius ascendit, descendit Magnus et infra Silla iacet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:26)
nostro non indiget actu Tam celebris factura Dei quam singula ditant Munera Nature, diuinaque uota beatam Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:5)
Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION