라틴어 문장 검색

Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
In hujus denique inventione spes et laetitia magna facta est in populo Christianorum, qui non modica celebritate et oblatione innumerabilis auri et argenti hanc venerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:6)
Hoc praesidium Turci et caeteri gentiles et Judaei nimia devotione honorantes venerabantur, nec minore celebritate a catholicis cultoribus observatur et colitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:5)
Quatuor ordines fecit, montis Sion, civitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, et Ecclesiarum primitivarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:28)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus eisdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:2)
Unde cum se vertisset ad plebem, stupebat qua celebritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 6:1)
Citra omnes propinqua est nobis Assyria, celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:1)
omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce
(아풀레이우스, 변명 71:5)
quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum;
(아풀레이우스, 플로리다 17:15)
"Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:9)
Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
colitur celebritas,
(ARCHIPOETA, VII56)
In qua celebritate si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit, quod adimit mentem;
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION