라틴어 문장 검색

At ei qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장6)
Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 1:1)
hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 231:3)
Efficimus etiam domitu nostro quadripedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis ipsis adfert vim et celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:3)
Est igitur vis acceleratrix ad vim motricem ut celeritas ad motum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:1)
dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmine auditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장3)
id enim celeritas significat et vis equorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:7)
'id enim celeritas significat et vis equorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:7)
"Non viribus, non velocitatibusaut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritateet scientia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 111:5)
at quibus bestiis erat is cibus ut aliis generis escis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:2)
non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:4)
Oritur enim quantitas motus ex celeritate ducta in quantitatem Materiae, & vis motrix ex vi acceleratrice ducta in quantitatem ejusdem materiae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:2)
sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum non vides, tamen, ut deum adgnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum et inventione et celeritate motus omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis adgnoscito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:2)
vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:6)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION