라틴어 문장 검색

Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 322:1)
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:2)
videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:1)
nec enim maior contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:3)
P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 10:2)
qui eius collega fuit in censura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:9)
te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 493:1)
noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere quem in censura quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 94:1)
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:2)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:2)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
아, 사람과 사람 사이의 시비를 가리시듯 그분께서 한 인생을 위하여 하느님과 논쟁해 주신다면! (불가타 성경, 욥기, 16장21)
Diuini fontis Cherubin saciata liquore, Plus sapiunt mentique Dei perfectius herent, Inque Tronis censura Dei librata resultat, In quibus ipse Deus residens examina librat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:12)
Omne quod ipsius discernit regula, canon Precipit et dictat artis censura magistre, In dotem iuuenis confert, ne uerba monetet Citra gramaticam, ne uerbo barbarus erret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION