라틴어 문장 검색

comitia iam aderant.
평민회가 지금 열리고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia1)
Aedilem qui comitia habebat negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 4:1)
IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 2:1)
maiores centuriatis comitiis fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:13)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 2:1)
Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:1)
curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:2)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:3)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut '' et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias' - nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 5:1)
13. Septimo Novembris rex comitia regni sui inchoavit, quae immediate post adventum suum Londinum summoneri fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:1)
Alii autem ridebant ea verba quae rex apud comitia protulerat, nempe se minime dubitare quin bellum post principia se ipsum compensare posset, eum promisso suo stetisse dicentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:20)
8. Hoc etiam anno rex comitia ordinum convocavit, in quibus complures leges latae fuerunt naturae magis privatae et vulgaris quam ut historiae lectorem detinere mereantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION