라틴어 문장 검색

etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
nec sidera nota Ostendit Libycae finitor circulus orae, Multaque devexo terrarum margine celat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:53)
hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28913)
Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:2)
inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.
(페르시우스, 풍자, satire 660)
Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:1)
Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:1)
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:1)
"si licet et sanctis hic ora resolvere fas est manibus, o cunctis finitor maxime rerum, at mihi, qui quondam causas elementaque noram, et sator, oro, minas stimulataque corda remulce, neve ira dignare hominem et tua iura timentem, nam nec ad Herculeos - unde haec mihi proelia 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권48)
ei rei ego finitor factus sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS25)

SEARCH

MENU NAVIGATION