라틴어 문장 검색

Verum inter haec inquies Persa vineis civitatem pluteisque circumdabat, et erigi aggeres coepti, turresque fabricabantur, frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 1:1)
Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos, pacatiore colloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit, et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 3:1)
Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 6:1)
tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent.
(카이사르, 아프리카 전기 79:2)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti;
(카이사르, 히스파니아 전기 34:9)
opere circummunire instituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:13)
Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:14)
A fronte atque ab utroque latere cratibus ac pluteis protegebat;
(카이사르, 내란기, 1권 25:11)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
(카이사르, 내란기, 1권 84:8)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:5)
Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset.
(카이사르, 내란기, 2권 14:2)
Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine periculo supportat.
(카이사르, 내란기, 2권 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION