라틴어 문장 검색

Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:4)
Sed provisore jam media scala consistente, lucerna, quam gestabat in manu illius, exstinguitur, et medius gradus scalae, per quam ad supernum coeli solium scandebat, graviter laesus et attritus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:4)
Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:1)
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
ideoque fecisse quod in aedificando fieri solet, nempe post aedificii structuram machinas et scalas a conspectu amovisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:6)
tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent.
(카이사르, 아프리카 전기 79:2)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti;
(카이사르, 히스파니아 전기 34:9)
opere circummunire instituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:13)
Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:14)
Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
(카이사르, 내란기, 1권 84:8)
Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 36:1)
Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION