라틴어 문장 검색

quintus variationem variationis, & sic deinceps.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 70:14)
Corpora summi spiritus dici possunt etiam angeli, ab eo ut dictum est spiritualiter vivificati, vel etiam corpora dicit, secundum quod omnem creaturam corpoream dicimus, hoc est circumscriptam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:5)
Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:9)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nec in his nec aliis ullam mutationis variationem incurrit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:11)
Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:10)
Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti Circumscripta modum Prudencia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:1)
Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:8)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:2)
multum enim variationis faciunt complexiones feminarum et complexiones climatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:43)
qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:2)
Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi ' homo ' sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:2)
Quid enim potest dici 'citra oceanum' esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 21:1)
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION