라틴어 문장 검색

Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
그런데 그 성읍 한가운데에 견고한 탑이 하나 있어서, 모든 남자와 여자, 그리고 그 성읍의 지주들이 그리로 도망쳐 들어가 문을 걸어 잠그고서는 탑 옥상으로 올라갔다. (불가타 성경, 판관기, 9장51)
Eo autem sic in dolo perempto, cives civitatis tam crudelis facinoris ignari, nimia ira adversus Botherum exarserunt, saepe animati in ultionem sui principis, et illorum contritionem, qui in eum manum mittere ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:3)
Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset, animum advertere debere Arcades, quales utraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:1)
in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 625:2)
Arctvrvs Qui gentes omnes mariaque et terras movet, eius sum civis civitate caelitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS1)
Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:4)
forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 5:1)
Britannos, enim, Indos ad bellum Americanis inferendum impellere, nautasque Americanos vi capere, Turcasque in cives foederatarum civitatum incitare, a plerisque, pro certo, creditum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.22)
ideo autem Discordia, quia unius civitatis et cives principes erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7022)
Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indem- natum necare ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:5)
et cecinere vates, cuius civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:1)
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 214:1)
iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 22:1)
doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말9)
Haec stages Judaeorum primum in civitate Coloniensi a civibus acta est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION