라틴어 문장 검색

Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
이것이 가드의 자손들이 씨족에 따라 상속 재산으로 받은 성읍들과 거기에 딸린 촌락들이다. (불가타 성경, 여호수아기, 13장28)
et ait: "Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos". Ob hanc causam non venit ad mensam regis ".
이렇게 말했습니다. ‘저를 보내 주십시오. 저희 씨족이 성읍에서 제사를 지내는데, 형님이 다녀가라고 하십니다. 그러니 제가 왕자님 마음에 드신다면, 조용히 가서 형들을 볼 수 있게 해 주십시오.’ 그래서 임금님의 식탁에 나오지 못한 것입니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장29)
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
요셉도 갈릴래아 지방 나자렛 고을을 떠나 유다 지방, 베들레헴이라고 불리는 다윗 고을로 올라갔다. 그가 다윗 집안의 자손이었기 때문이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장4)
et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
첼라, 엘렙, 여부스 곧 예루살렘, 기브아, 키르얏 여아림, 이렇게 열네 성읍과 거기에 딸린 촌락들이다. 이것이 벤야민의 자손들이 씨족별로 받은 상속 재산이다. (불가타 성경, 여호수아기, 18장28)
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: "Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc".
종이 돌아와 주인에게 그대로 알렸다. 그러자 집주인이 노하여 종에게 일렀다. ‘어서 고을의 한길과 골목으로 나가 가난한 이들과 장애인들과 눈먼 이들과 다리저는 이들을 이리로 데려오너라.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 14장21)
Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
그러고 나서 솔로몬은 주님의 계약 궤를 시온, 곧 다윗 성에서 모셔 올라오려고, 이스라엘의 원로들과 이스라엘 자손들의 각 가문 대표인 지파의 우두머리들을 모두 예루살렘으로 소집하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 5장2)
Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim.
먼저 크핫 씨족들을 위한 제비가 나왔다. 그래서 레위인들 가운데에서 아론 사제의 자손들은 제비를 뽑아, 유다 지파와 시메온 지파와 벤야민 지파에서 열세 성읍을 받았다. (불가타 성경, 여호수아기, 21장4)
Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel ?om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem ?in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion.
그러고 나서 솔로몬은 주님의 계약 궤를 시온, 곧 다윗 성에서 모시고 올라오려고, 이스라엘의 원로들과 이스라엘 자손들의 각 가문 대표인 지파의 우두머리들을 모두 예루살렘으로 자기 앞에 소집하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장1)
iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 22:1)
Hocque rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus communicarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:13)
Primus ambitus in quo fides illuminat hominum civitatem invenitur in familia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:2)
familiam unam subisse civitatis onus, Veiens bellum in privatam curam, in privata arma versum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 542:3)
'maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consiliis re publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장2)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, provinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION