라틴어 문장 검색

His finitis, et Christianorum aliquantulum persecutione ex nova munitione et istius decollatione repressa, Christiani principes adversitates suorum Boemundique societatis attritae recolentes, ac famis pestilentiam clademque mortalitatis in populo recensentes, ex peccatorum multitudine haec fieri asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:1)
Qui libenter a suis fratribus et conmilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse seruatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:6)
pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 722:2)
pestilentia etiam brevi consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti videri orta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 220:2)
Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 17:1)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)
[0519C] Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et validius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.
나는 너희에게 칼을 보내어 계약을 어긴 것을 복수하게 할 것이다. 너희가 너희 성읍들 안으로 피해 모여들면, 나는 너희 가운데에 흑사병을 보내겠다. 그리하여 너희는 원수의 손에 넘어가고 말 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장25)
Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ".
내가 이제 이들을 흑사병으로 치고 쫓아내 버린 다음, 너를 이들보다 더 크고 강한 민족으로 만들겠다.” (불가타 성경, 민수기, 14장12)
Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.
주님께서는 너희에게 계속 흑사병이 달라붙게 하시어, 너희가 차지하러 들어가는 땅에서 마침내 너희를 없애 버리실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장21)
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: " Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem ".
가드가 다윗에게 가서 이렇게 알렸다. "임금님 나라에 일곱 해 동안 기근이 드는 것이 좋습니까? 아니면, 임금님을 뒤쫓는 적들을 피하여 석 달 동안 도망 다니시는 것이 좋습니까? 아니면, 임금님 나라에 사흘 동안 흑사병이 퍼지는 것이 좋습니까? 저를 보내신 분께 무엇이라고 회답해야 할지 지금 잘 생각하여 결정하시기 바랍니다." (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장13)
Fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,
이 땅에 기근이 들 때, 흑사병과 마름병과 깜부깃병이 돌거나 메뚜기 떼와 누리 떼가 설칠 때, 적이 성읍을 포위할 때, 온갖 환난과 온갖 질병이 번질 때, (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장37)
aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ".
세 해 동안 기근이 드는 것이냐? 아니면 원수들의 칼이 너를 덮쳐 석 달 동안 네가 적들을 피하여 도망 다니는 것이냐? 아니면 사흘 동안 이 나라에 주님의 칼, 곧 흑사병이 퍼져, 주님의 천사가 이스라엘의 온 지역을 파멸시키는 것이냐?' 저를 보내신 분께 무엇이라고 회답해야 할지 지금 결정해 주십시오." (불가타 성경, 역대기 상권, 21장12)
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.
그리하여 주님께서 이스라엘에 흑사병을 내리시니, 이스라엘에서 칠만 명이 쓰러졌다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION