라틴어 문장 검색

Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 4:1)
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:10)
Et revera Herculem solem esse vel ex nomine claret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 10:1)
Haec tardata diu species multumque morata Consule te tandem celsa est in sede locata, Atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, Et clades patriae flamma ferroque parata Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 33:1)
haec tardata diu species multumque morata, consule te, tandem celsa est in sede locata, atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 33:1)
Quem tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine videris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equos inpiger curru ducet Achaico victorem neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas, ostendet Capitolio:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 31)
"ita fatus in aera rursus solvitur et nostrum, visus arcentibus umbris, mitis iter longae claravit limite flammae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권118)
At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION