라틴어 문장 검색

Dixit autem Samuel ad Saul: " Quare inquietasti me, ut suscitarer? ". Et ait Saul: " Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ".
사무엘이 사울에게 물었다. "왜 나를 불러 올려 귀찮게 하느냐?" 사울이 대답하였다. "저에게 매우 어려운 일이 생겼습니다. 필리스티아인들이 저를 치고 있는데, 하느님께서는 저를 떠나셨는지 예언자들을 통해서도, 꿈으로도 저에게 더 이상 대답해 주지 않으십니다. 그래서 제가 무엇을 해야 할지 알려 주십사고 어르신을 부른 것입니다." (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장15)
Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,
그러고 나서 홀로페르네스는 유다의 가파른 산비탈과 마주한 도탄 곁의 이즈르엘로 가서, (불가타 성경, 유딧기, 3장9)
Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,
그때에 예루살렘에서 봉직하던 여호야킴 대사제는 배툴리아, 그리고 도탄 옆의 평야 맞은쪽에 있는 이즈르엘과 마주한 배토메스타임 주민들에게 서신을 보내어, (불가타 성경, 유딧기, 4장6)
Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
그분께서 지나가며 가두시고 심판하러 불러 모으시면 그 누가 막으리오? (불가타 성경, 욥기, 11장10)
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;
나는 하고픈 말로 가득하고 속에서는 영이 말하고파 나를 다그친다네. (불가타 성경, 욥기, 32장18)
Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.
네가 환난을 당할 때에 낙심하면 너의 힘도 줄어든다. (불가타 성경, 잠언, 24장10)
Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius:
그분께서는 서리를 소금처럼 땅에 뿌리시고 나무 끝에 얼음 꽃을 피우신다. (불가타 성경, 집회서, 43장19)
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
내가 받아야 하는 세례가 있다. 이 일이 다 이루어질 때까지 내가 얼마나 짓눌릴 것인가?” (불가타 성경, 루카 복음서, 12장50)
Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus
예수님께서 어느덧 올리브 산 내리막길에 가까이 이르시자, 제자들의 무리가 다 자기들이 본 모든 기적 때문에 기뻐하며 큰 소리로 하느님을 찬미하기 시작하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 19장37)
Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
나는 이 둘 사이에 끼여 있습니다. 나의 바람은 이 세상을 떠나 그리스도와 함께 있는 것입니다. 그편이 훨씬 낫습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 1장23)
Similem a beato Sylvestro oppositionem a Judaeis fieri in Vita ejus legimus, cum videlicet eos de fide Christi rationibus coarctaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:10)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Melius est ergo ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:10)
Etsi dictis rationibus ad vestrum forte me possetis amorem coartare, alia me ratio ab hac necessitate defendit, quia, etsi omnia nostris succederent amplexibus prospera, si illud vulgi deveniret ad aures omnes aperte meam famam reprehensione confunderent, quasi ultra modum propriae naturae metas excesserim.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 4:2)
Importuna namque necessitas nulla potest iuris regula coartari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION