라틴어 문장 검색

calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti.
발에도 낡아 빠져 기운 신을 신고 몸에도 낡아 빠진 옷을 걸쳤다. 양식으로 마련한 빵은 모두 마르고 부스러져 있었다. (불가타 성경, 여호수아기, 9장5)
Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)
Hic est (inquit) gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex frica Venientem excepisse tibi narravi, item in mimo, qui inscribitur , cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 9:1)
Induis (inquit) capitium tunicae pittacium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 10:1)
deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장3)
deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:3)
- pittacia edidi;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).469)
deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 1:4)
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 29:1)
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 33:1)
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem et infra:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 23:1)
hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:2)
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:9)
| Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION