라틴어 문장 검색

Monopolia et mercium coemptiones ad revendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem venturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:25)
Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in praediorum coemptiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:13)
Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:7)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
sequenti tempore praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque perraro et paucos dies;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:2)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 5:2)
sane hic coemptionis speciem tangit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1036)
coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1037)
quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis tibi serviat ultima Thule.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1039)
quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)
nam per coemptionem facto matrimonio sibi invicem succedebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4242)
alii matronas virgines nobiles dicunt, matresfamilias vero illas quae in matrimonium per coemptionem convenerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4766)
materfamilias vero illa dicitur quae in matrimonium convenit per coemptionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5814)

SEARCH

MENU NAVIGATION