라틴어 문장 검색

Post haec placuit universo coetui fidelium, et visum est utile acceptumque coram Deo, quoniam universitas gentilium ab urbe sancta exterminata [0556B] est et sacrilegi ritus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:1)
Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi sug- gestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:2)
Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;
그러나 이 사람들은 자기들이 할례를 받은 것처럼 우리 가운데에 있는 남자들도 모두 할례를 받는다는 조건이어야, 우리와 어울려 살면서 한 겨레가 되겠다고 합니다. (불가타 성경, 창세기, 34장22)
In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros.
나는 그들의 모의에 끼지 않고 그들의 모임에 들지 않으리라. 그들은 격분하여 사람들을 죽이고 멋대로 소들을 못 쓰게 만들었다. (불가타 성경, 창세기, 49장6)
Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
이스라엘의 온 공동체에게 이렇게 일러라. ‘이달 초열흘날 너희는 가정마다 작은 가축을 한 마리씩, 집집마다 작은 가축을 한 마리씩 마련하여라. (불가타 성경, 탈출기, 12장3)
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
너희는 무교절 축제를 지켜야 한다. 바로 이날, 내가 너희 부대들을 이집트 땅에서 이끌어 냈기 때문이다. 너희는 이날을 영원한 규칙으로 삼아 대대로 지켜야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장17)
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
이레 동안 너희 집 안에 누룩이 있어서는 안 된다. 누룩 든 것을 먹는 자는 이방인이든 본토인이든 누구든지 이스라엘 공동체에서 잘려 나갈 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 12장19)
Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
이스라엘의 온 공동체가 이 파스카 축제를 지내야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장47)
dixeruntque filii Israel ad eos: " Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ".
이들에게 이스라엘 자손들이 말하였다. “아, 우리가 고기 냄비 곁에 앉아 빵을 배불리 먹던 그때, 이집트 땅에서 주님의 손에 죽었더라면! 그런데 당신들은 이 무리를 모조리 굶겨 죽이려고, 우리를 이 광야로 끌고 왔소?” (불가타 성경, 탈출기, 16장3)
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
아론이 이스라엘 자손들의 온 공동체에게 말하고 있을 때, 그들이 광야 쪽을 바라보니, 주님의 영광이 구름 속에 나타났다. (불가타 성경, 탈출기, 16장10)
et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
성별 기름을 가져다 그의 머리 위에 부어 그를 성별하여라. (불가타 성경, 탈출기, 29장7)
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,
두 번째 어린 숫양을 저녁 해거름에 바칠 때에도, 아침처럼 곡식 제물과 제주를 바쳐라. 이것은 주님을 위한 향기로운 화제물이다. (불가타 성경, 탈출기, 29장41)
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: " Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
모세가 이스라엘 자손들의 온 공동체를 모아 놓고 말하였다. “이것이 주님께서 너희에게 실천하라고 명령하신 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 35장1)
Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
모세가 이스라엘 자손들의 온 공동체에게 말하였다. “이것이 주님께서 명령하신 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 35장4)
Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,
이스라엘 자손들의 온 공동체는 모세 앞에서 물러 나왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION