라틴어 문장 검색

Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: " Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum ".
그들의 무리를 본 이스라엘 자손들은 깜짝 놀라 서로 말하였다. “이제 저자들이 온 땅을 먹어 치워 버리겠구나. 어떠한 높은 산도 어떠한 골짜기도 어떠한 언덕도 저들의 무게를 견디어 내지 못하겠구나.” (불가타 성경, 유딧기, 7장4)
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 54:1)
Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:6)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)
tumor ille loci permansit et alti collis habet speciem longoque induruit aevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:15)
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:1)
ut rapidus torrens, animos cui verna ministrant flamina et exuti concreto frigore montes, cum vagus in campos frustra prohibentibus exit obicibus, resonant permixto turbine tecta, arva, armenta, viri, donec stetit improbus alto colle minor magnoque invenit in aggere ripas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권283)
Scipio caedem signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc volnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 503:1)
collesque per altos uritur et prelis non invidet uva Falernis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis2)
est alta ad agros collibus ruptis via, vicina tangens spatia suppositi maris;
(세네카, 파이드라 15:25)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
tuque o si sponte per altum vecta Palatinis mutasti collibus Idam praelatoque lavas Phrygios Almone leones, maternis precibus natum iam flecte, Cybebe.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:73)
monte minor collis, campis erat altior aequis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:58)
colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:1)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION