라틴어 문장 검색

(nam et crocum in Ci)licia apud Corycum nasci Sallustius (meminit.)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5610)
Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1272)
'Corycium' autem Cilica, a monte et civitate Ciliciae Coryco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12712)
qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 4:2)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:2)
dilata re - ita enim placuit - Corycum unde venerant traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 148:1)
inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 335:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION