라틴어 문장 검색

Non ille amici fata luget aut fratris, Uterque natus vivit et precor vivat, Salva est et uxor sarcinaeque servique, Nihil colonus vilicusque decoxit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI2)
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)
Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:1)
sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:2)
In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
아브라함은 오랫동안 필리스티아인들의 땅에서 나그네살이하였다. (불가타 성경, 창세기, 21장34)
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ".
이 법은 본토인에게나 너희 가운데에 머무르는 이방인에게나 동일하다.” (불가타 성경, 탈출기, 12장49)
Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.
그러니 너희는 내 규칙들과 내 법규들을 지켜, 본토인이든 너희 가운데에 머무르는 이방인이든, 이 온갖 역겨운 짓 가운데에서 어느 하나라도 저지르지 않도록 하여라. (불가타 성경, 레위기, 18장26)
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
‘땅을 아주 팔지는 못한다. 땅은 나의 것이다. 너희는 내 곁에 머무르는 이방인이고 거류민일 따름이다. (불가타 성경, 레위기, 25장23)
sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te
그가 품팔이꾼이나 거류민처럼 너희 곁에서 살며 희년이 될 때까지 너희 일을 하다가, (불가타 성경, 레위기, 25장40)
cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea.
그들이 수가 몇 안 되는 작은 무리로 그곳에서 나그네 되어 (불가타 성경, 역대기 상권, 16장19)
Quia haec dicit Dominus Deus: " In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.
- 정녕 주 하느님께서 이렇게 말씀하신다. - 내 백성이 처음에는 나그네살이하려고 이집트로 내려갔는데 나중에는 아시리아가 그들을 까닭 없이 억압하였다. (불가타 성경, 이사야서, 52장4)
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: "Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas".
그러나 소작인들은 ‘저자가 상속자다. 자, 저자를 죽여 버리자. 그러면 이 상속 재산이 우리 차지가 될 것이다.’ 하고 저희끼리 말하면서, (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장7)
Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
그러니 포도밭 주인은 어떻게 하겠느냐? 그는 돌아와 그 소작인들을 없애 버리고 포도밭을 다른 이들에게 줄 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장9)
Dicebat autem et ad disci pulos: " Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
예수님께서 제자들에게도 말씀하셨다. “어떤 부자가 집사를 두었는데, 이 집사가 자기의 재산을 낭비한다는 말을 듣고, (불가타 성경, 루카 복음서, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION