라틴어 문장 검색

his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
콜로새에 있는 성도들 곧 그리스도 안에서 사는 형제 신자들에게 인사합니다. 하느님 우리 아버지에게서 은총과 평화가 여러분에게 내리기를 빕니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 1장2)
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:4)
uestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:3)
praestantis poetas, nec non et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:2)
haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII92)
Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX6)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Continuo ferrum noxia turba rapit Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI8)
Summa Palatini poteras aequare colossi, Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LX1)
Vocet beatos clamitetque felices, Orciniana qui feruntur in sponda.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V3)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXV Lectus pavoninus1)
sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, ut aurea composuit sponda Dido 'aurea':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4922)
si enim ad spondam referas, non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4923)
avrea si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nominativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)

SEARCH

MENU NAVIGATION