라틴어 문장 검색

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 7:1)
Nam caudae quae tunc nascuntur, conservando motum suum & interea versus Solem gravitando, movebuntur circa Solem in Ellipsibus pro more capitum, & per motum illum capita semper comitabuntur & iis liberrimè adhaerebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:13)
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
그런데 요셉을 알지 못하는 새 임금이 이집트에 군림하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 1장8)
Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae et dixit: " Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab! ".
그때에 요압의 부하 하나가 아마사 곁에 서서 말하였다. “요압을 좋아하는 자와 다윗을 위하는 자는 요압의 뒤를 따르라.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장11)
Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel.
그러는 동안 잠깐 사이에 하늘이 구름과 바람으로 캄캄해지더니, 큰비가 내리기 시작하였다. 아합은 병거를 타고 이즈르엘로 갔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장45)
et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in ebrietatem, et non comitetur te ebrietas in via tua.
네가 싫어하는 일은 아무에게도 하지 마라. 술은 취하도록 마시지 말고, 취한 채 너의 길을 걷는 일이 없도록 하여라. (불가타 성경, 토빗기, 4장15)
Et dixit illi: " Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ". Et dixit ei: " Benedictio sit tibi, frater! ". Et vocavit filium suum et dixit illi: " Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili! ". Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: " Vade sanus! ".
토빗은 라파엘에게 “형제여, 복을 받으시오.” 하고 말한 다음, 자기 아들을 불러 말하였다. “얘야, 길 떠날 채비를 하고 너의 동포인 이 사람과 함께 가거라. 하늘에 계신 하느님께서 너희를 그곳까지 무사히 인도하시고, 너희를 건강한 몸으로 나에게 데려다 주시기를 빈다. 얘야, 또 그분의 천사께서 너희가 안전하도록 동행해 주시기를 빈다.” 토비야는 길을 떠나려고 집을 나서면서 자기 아버지와 어머니에게 입을 맞추었다. 토빗은 그에게 “건강한 몸으로 다녀오너라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 토빗기, 5장17)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis.
뱀에게 물린 마술사와 들짐승에게 가까이 간 자들을 모두 누가 동정하겠느냐? (불가타 성경, 집회서, 12장13)
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: " Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
그러는 동안에 수많은 군중이 모여들어 서로 밟힐 지경이 되었다. 예수님께서는 먼저 제자들에게 말씀하기 시작하셨다. “바리사이들의 누룩 곧 위선을 조심하여라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 12장1)
Interea rogabant eum discipuli dicentes: " Rabbi, manduca ".
그러는 동안 제자들은 예수님께 “스승님, 잡수십시오.” 하고 권하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장31)
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
사울과 동행하던 사람들은 소리는 들었지만 아무도 볼 수 없었으므로 멍하게 서 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 9장7)
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
베드로는 그들을 맞아들여 그곳에 묵게 하였다. 이튿날 베드로가 일어나 그들과 함께 떠났는데, 야포에 있는 형제들 가운데 몇 사람도 그와 함께 갔다. (불가타 성경, 사도행전, 10장23)
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
베로이아 사람 피로스의 아들 소파테르, 테살로니카 사람 아리스타르코스와 세쿤두스, 데르베 사람 가이오스, 티모테오, 아시아 사람 티키코스와 트로피모스가 바오로와 동행하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장4)
intereā fēmina ad Scintillam accēdit et 'quantī' rogat 'olīvae sunt?
그러는 동안 여자가 Scintilla에게 다가와서 묻는다. '올리브들이 얼마죠?' (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day19)
intereā Dīdō Aenēam amāre incipit; Aenēam semper spectat; Aenēam etiam absentem audit et videt.
그러는 동안 Dido는 Aeneas를 사랑하기 시작한다; Aeneas를 항상 바라본다; 심지어 없는 Aeneas를 듣고 본다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō8)

SEARCH

MENU NAVIGATION