라틴어 문장 검색

Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius.
페르시아인들이 유딧의 담력에 떨고 메디아인들이 유딧의 용기에 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 유딧기, 16장10)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
그때에 의인은 커다란 확신을 가지고 자기를 괴롭힌 자들 앞에, 자기의 노고를 경멸한 자들 앞에 나설 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장1)
sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
그들은 경고의 표시로 잠깐 괴로움을 겪고 나서 당신 법의 계명을 상기시키는 구원의 표징을 받았습니다. (불가타 성경, 지혜서, 16장6)
Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ".
예수님께서는 또 빵을 들고 감사를 드리신 다음, 그것을 떼어 사도들에게 주시며 말씀하셨다. “이는 너희를 위하여 내어 주는 내 몸이다. 너희는 나를 기억하여 이를 행하여라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 22장19)
et gratias agens fregit et dixit: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ";
감사를 드리신 다음, 그것을 떼어 주시며 말씀하셨습니다. “이는 너희를 위한 내 몸이다. 너희는 나를 기억하여 이를 행하여라.” (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장24)
similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: " Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ".
또 만찬을 드신 뒤에 같은 모양으로 잔을 들어 말씀하셨습니다. “이 잔은 내 피로 맺는 새 계약이다. 너희는 이 잔을 마실 때마다 나를 기억하여 이를 행하여라.” (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장25)
Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
그러한 제물로는 해마다 죄를 기억하게 될 뿐입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장3)
Unde et cum ad aliud per nos operandum divinam imploramus gratiam, ante commemorationem Trinitatis facimus, dicentes:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:2)
Unde et merito in his quae facere Deum exoramus, commemorationem facimus Trinitatis dicentes:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:8)
Cum autem et sapientiae divinae commemoratio additur, quae scilicet nomine Filii exprimitur, per quam in omnibus quae efficit modum tenere noverit, egregius effectus ostenditur qui ab eo proveniat, qui omnia quae velit facere queat, et in omnibus faciendis modum sciat servare, et optime cuncta velit fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:13)
Sed et alia ratio efficacior invenitur, quia ante praefatum tempus nulla in homine constantia viget, sed in omnibus variabilis reperitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:6)
Multis tamen oportet experimentis examinari eius constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:15)
Constantia namque in ipsius turbationis inundatione perficitur, et perseverantia in adversis cognoscitur manifeste.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:6)
Nam mulieris constantia inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis naturalis est inserta caliditas;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:9)
Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION