라틴어 문장 검색

Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
그 밤은 새벽 별들도 어둠으로 남아 빛을 기다려도 부질없고 여명의 햇살을 보지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장9)
Misit in eos ardorem irae suae indignationem et comminationem et angustiam immissionem angelorum malorum.
저들에게 당신 분노의 열기를, 격분과 격노와 환난을, 재앙의 천사 무리를 보내셨다. (불가타 성경, 시편, 78장49)
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.
그날 그들은 노호하는 바다처럼 이 백성에게 으르렁거리리라. 땅을 바라보면 암흑과 고난뿐 빛마저 구름으로 어두워지리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장30)
Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
하늘의 별들과 별자리들은 제빛을 내지 못하고 해는 떠올라도 어둡고 달도 제빛을 비추지 못하리라. (불가타 성경, 이사야서, 13장10)
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis.
또 주님께서는 격분과 집어삼키는 불길과 호우와 폭우와 우박덩이를 퍼부으시며 당신의 우렁찬 소리를 듣게 하시고 내리치시는 당신의 팔을 보게 하시리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장30)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.
그러나 주님은 진리의 하느님, 그분은 살아 계신 하느님이시요 영원한 임금님이시다. 그분의 진노에 땅이 뒤흔들리니 민족들이 그분의 노여움을 견뎌 낼 수 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장10)
Nubilus obtenebrat clarum, fermentat amarus Predulcem, tepidum calidus, fetosus odorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:9)
Dei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:1)
Quo pacto in ipsa poenae comminatione divina misericordia eluceat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 1:4)
Qualis in fusi sanguinis auctorem comminatio:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:5)
Sed in sequenti anno semper vagus, insidians, iterum Romam rediens, Adriano pontifici comminationes inferens et idcirco ab omni sinodo Romana excommunicatus incerto vitam pertinacem et inproviso periculose amisit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:7)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
(불가타 성경, 미카서, 3장6)
reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis quam ui repressit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION