라틴어 문장 검색

Si deiecta gemas longo venabula rostro, Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXI Culter venatorius1)
Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo ".
나는 이보다 더 자신을 낮추고, 내가 보기에도 천하게 될 것이오. 그러나 당신이 말하는 저 여종들에게는 존경을 받게 될 것이오.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장22)
Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: " Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: "Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes".
임금이 지나가는데 그가 임금에게 이렇게 소리쳤다. “임금님, 이 종이 싸움터 한복판으로 나아갔는데, 어떤 병사가 돌아서서 포로를 하나 데리고 저에게 와서는 이렇게 말하였습니다. ‘이 사람을 감시하시오. 만일 놓칠 경우에는 그대의 목숨으로 이 사람의 목숨을 대신하든지, 아니면 은 한 탈렌트를 물어내야 하오.’ (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장39)
Deiecti in manus duras iudicum eorum audient verba mea, quoniam suavia erant.
저들이 심판자들의 손에 떨어지면 제 말이 얼마나 좋은지 들어 알리이다. (불가타 성경, 시편, 141장6)
et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.
아직 그곳에 십분의 일이 남아 있다 하여도 그들마저 다시 뜯어 먹히리라. 향엽나무와 참나무가 잘릴 때 거기에 남는 그루터기와 같으리라. 그 그루터기는 거룩한 씨앗이다.” (불가타 성경, 이사야서, 6장13)
Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes,
어찌하다 하늘에서 떨어졌느냐? 빛나는 별, 여명의 아들인 네가! 민족들을 쳐부수던 네가 땅으로 내동댕이쳐지다니. (불가타 성경, 이사야서, 14장12)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: " Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ".
과연 곡소리가 시온에서 들린다. “어쩌다가 우리가 이렇게 황폐해지고 이처럼 큰 수치를 당하게 되었는가? 우리가 그 땅을 저버렸기 때문이지. 그들이 우리 거처를 짓밟았기 때문이지.” (불가타 성경, 예레미야서, 9장18)
Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
어찌하여 너의 황소가 거꾸러졌느냐? ─ 주님께서 후려치시니 그가 서 있을 수가 없었다. ─ (불가타 성경, 예레미야서, 46장15)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
Corripiat eum vultus tristior, sermo deiectior;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:31)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti, Non demorsa situ, non iram passa securis, Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis, Ambit silua locum, muri mentita flguram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:1)
Cur tenui deiecta sono poscencia uocem Cetera mutescant, uerum uocalis aperte Clamitet et reliquis uocis spiramina donet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:22)
Non iste tamen deiectus ab omni Munere Nature queritur, sed gaudet in illa Fortuna qua diues eum Natura beauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:8)
qui, maiestate superna Deiecta, sine fine sibi meruere ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION