라틴어 문장 검색

praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:2)
itaque et quasi pro aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut desiderantem oblectarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 45장 1:2)
de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:2)
Qui modo scurra aut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior rure simul poemata attigit, neque idem unquam aeque est beatus ac poema cum scribit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 227)
o saeclum insapiens et infacetum!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 434)
"haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo cultam palliolo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III37)
"natio comoeda est."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III41)
hunc diligit Aelia pauper, solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo gaudet:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI34)
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare volet, varicosus fiet haruspex.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI212)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII10)
Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce, Quattuor:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VI1)
Menophili penem tam grandis fibula vestit, Ut sit comoedis omnibus una satis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION