라틴어 문장 검색

Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
“그들이 아카시아 나무로 궤를 만들게 하여라. 그 길이는 두 암마 반, 너비는 한 암마 반, 높이도 한 암마 반으로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 25장10)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
너는 그것을 순금으로 입히는데, 안팎을 입혀라. 그 둘레에는 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장11)
Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
널빤지에는 금을 입히고, 가로다지를 꿸 고리는 금으로 만들어라. 그리고 가로다지에도 금을 입혀라. (불가타 성경, 탈출기, 26장29)
Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
이 휘장을 아카시아 나무로 만든 네 기둥에 드리우는데, 기둥마다 금을 입히고 고리들을 금으로 만들어, 은 밑받침 네 개 위에 세워라. (불가타 성경, 탈출기, 26장32)
Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.
이 막을 칠 기둥 다섯을 아카시아 나무로 만들어 금을 입히고 금 고리를 붙여라. 그리고 기둥을 세울 밑받침 다섯은 청동을 부어 만들어라.” (불가타 성경, 탈출기, 26장37)
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
널빤지에는 금을 입히고, 가로다지를 꿸 고리는 금으로 만들었다. 그리고 가로다지에도 금을 입혔다. (불가타 성경, 탈출기, 36장34)
et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
이 휘장을 칠 기둥 네 개는 아카시아 나무로 만들어 금을 입히고, 고리들을 금으로 만들어 달았다. 그리고 그 기둥에 받칠 은 밑받침 네 개를 부어 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장36)
Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
앞에 있는 현관의 길이는 그 집의 너비와 같이 스무 암마이고 높이는 백이십 암마인데, 현관 안벽은 순금으로 입혔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 3장4)
Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.
살갗과 살로 저를 입히시고 뼈와 힘줄로 저를 엮으셨습니다. (불가타 성경, 욥기, 10장11)
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?
먼지가 덩어리로 굳어지고 흙덩이들이 서로 달라붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장38)
Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
바람의 길을 네가 알 수 없고 임산부의 배 속에 든 몸이 어떻게 되는지 알 수 없듯 그렇게 모든 것을 하시는 하느님의 일을 너는 알 수 없다. (불가타 성경, 코헬렛, 11장5)
Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
그 애가 성벽이라면 그 위에다 은으로 성가퀴를 세우고 그 애가 문이라면 향백나무 널빤지로 막아 버리련만.” (불가타 성경, 아가, 8장9)
dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,
이렇게 말할 것이다. ‘불행하여라, 불행하여라, 저 큰 도성! 고운 아마포 옷, 자주색과 진홍색 옷을 입고 금과 보석과 진주로 치장했었는데 (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장16)
Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:10)
XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION