라틴어 문장 검색

Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
야곱이 프니엘을 지날 때 해가 그의 위로 떠올랐다. 그는 엉덩이뼈 때문에 절뚝거렸다. (불가타 성경, 창세기, 32장32)
Accedens autem Elias ad omnem populum ait: " Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ". Et non respondit ei populus verbum.
엘리야가 온 백성 앞에 나서서 말하였다. “여러분은 언제까지 양다리를 걸치고 절뚝거릴 작정입니까? 주님께서 하느님이시라면 그분을 따르고 바알이 하느님이라면 그를 따르십시오.” 그러나 백성은 엘리야에게 한마디도 대답하지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장21)
Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas.
어리석은 자는 두 손을 놓고 놀다 제 살을 뜯어 먹는다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장5)
Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
하늘의 군대는 모두 없어지고 하늘은 두루마리처럼 말리며 그 군대는 모두 시들리니 포도 잎이 시들 듯, 무화과나무에서 열매가 시들 듯하리라. (불가타 성경, 이사야서, 34장4)
praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:17)
Haec autem omnia quum diligenter aspicerem, et, quid hoc esset vehementi coepissem animo cogitare, domina quaedam solemni forma composita, quae post omnium sequebatur incessum habens equum macerrimum et turpem et tribus pedibus claudicantem, proprio me vocavit nomine et etiam ad se me ire praecepit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 20:1)
Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
In cujus pulchritudine tanti artificii resultabat solemnitas, ut in nullo naturae polientis claudicaret digitus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:2)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
Hi autem filii in regione hac post discessum Tankradi commorantes, complices Botheri iuteremerunt, reos patris sui interitus, aliosque conscios et reos ejusdem necis crebris insidiis comprehensos, aut membris debilitaverunt, aut laqueo jugulatos suffocaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:3)
ne nostra claudicet fides, jurare describitur Deus qui ipse non jurat, sed jurantium judex, et ultor est pejerantium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:9)
De quibus si qui ceciderint, vox claudicat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:3)
quamquam et in ipsa lege claudicet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:5)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:1)
Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, mira inventorum sese varietate dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION