라틴어 문장 검색

Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 24:1)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 7:1)
Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:1)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
paucioribus tamen lacrimis comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 6:2)
nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, non amplius quam terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 6:1)
Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:3)
hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7434)
ad ephemeridem revertitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:8)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:11)
Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice :
(세네카, 행복론, Liber IV 17:2)
" Alia deinceps adicit, quibus et priorem aetatem complorat et de praesenti queritur et de futura desperat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION