라틴어 문장 검색

Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ".
그대는 에돔을 쳐부수었다고 마음이 우쭐해져 오만하게 구는데, 집에나 머물러 있어라. 어찌하여 재앙을 일으켜 그대 자신과 유다를 함께 쓰러뜨리려 하는가?” (불가타 성경, 열왕기 하권, 14장10)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
주님, 당신께서 저를 꾀시어 저는 그 꾐에 넘어갔습니다. 당신께서 저를 압도하시고 저보다 우세하시니 제가 날마다 놀림감이 되어 모든 이에게 조롱만 받습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 20장7)
ne planta recens translata frequenter Areat, aut uarii temptans medicaminis usum, Inualeat morbus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:8)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 7:1)
Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:1)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
praesertim cum hoc vocabulum invaluerit, et familiariter occurrat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:13)
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem ". Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장26)
quod si non est mors consecuta et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장105)
quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 36:4)
paucioribus tamen lacrimis comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 6:2)
Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:3)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION