라틴어 문장 검색

et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
너는 그의 손에서 빠져나가지 못하고 그의 손에 사로잡혀, 바빌론 임금의 얼굴을 마주 보고 그와 직접 말하게 될 것이다. 그러고 나서 바빌론으로 끌려갈 것이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 34장3)
Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:15)
Praeterea nulla vivit in hoc femina mundo, non etiam imperatrix neque regina, quae totam vitam suam more gentilium non consumat auguriis et variis divinationum haruspiciis [et], dum vivit, mente credula non insistat, et quae assidue artis mathematicae infinita maleficia non committat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:3)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri operatione daemonum ad deceptionem infidelium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 16:2)
non inferior, quia illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quorum nullum est fatum, nec superior, quia causa superior est circulus caelestis cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed causam fati;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 17:5)
sed nec esse rei in seipsa est fatum, ut dicunt mathematici, sed potius regulatum a fato;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 18:2)
Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:3)
Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:3)
Quam facilis licet non artifici medico, cuivis tamen doctu Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:13)
Quanto ergo licentius et aequius matbematicorum inprobamus errores, quam divinas leges vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt!
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:2)
vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:3)
Tametsi enim nemini dubium esse possit quin, quae in medio termino conveniunt, ea et inter se conveniant (quod est mathematicae cujusdam certitudinis):
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:6)
Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION