라틴어 문장 검색

Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:4)
si concessa peto siquidem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7981)
si concessa peto, si dant ea moenia Parcae."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:11)
ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 454:1)
Sed hunc vos ordinem manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in amoris arte peritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)
cum quo breui reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:2)
nec quod inane autem est ulli subsistere debet, quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:7)
at contra nulli de nulla parte neque ullo tempore inane potest vacuum subsistere rei, quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:6)
itaque cetera, quae petebat, concessa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 546:1)
Nec vos tueri potestis, si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 14:5)
Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus, id utique existimans quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem9)
dextera quin etiam ludo concessa vagatur aera petens poenasque animi persolvit avari terribili lucro vivosque imitata retentus cogitur adductis digitos inflectere nervis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:263)
nam cum se concedere diceret, petiit tamen quod graviter posset obesse Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8309)
quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:1)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus orion Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5352)

SEARCH

MENU NAVIGATION