라틴어 문장 검색

et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,
당신의 이름은 머나먼 섬까지 이르렀고 당신이 이룬 평화로 당신은 사람들에게 사랑을 받았습니다. (불가타 성경, 집회서, 47장16)
"Vix enim", ut ait Tullius, "tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat" (Lib.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:46)
In seriem precepta ligans artemque retexens, Euclides partes artis locat ordine iusto, Quas ueluti quodam racionis fune ligatas Nectit et ex una reliquas exire putares.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:6)
hic loca perenni ariditate damnata indefesse concelebrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:56)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Post horam denique secundam (multo ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:1)
Et retexere superfluum puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea, cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 4:2)
Confestimque ille ditatus perrexit ad Lepcim, utque ad veritatis perveniret indaginem, et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 18:1)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:9)
"Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:9)
Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:12)
sed, proinde ac si virtute vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.
(카이사르, 내란기, 3권 72:5)
Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)

SEARCH

MENU NAVIGATION