라틴어 문장 검색

haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:5)
sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장17)
Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:2)
Tunc cecinit Israel carmen istud: " Ascendat puteus. Concinite ei.
그때에 이스라엘은 이러한 노래를 불렀다. “우물아, 솟아라. 너희는 우물에게 노래하여라. (불가타 성경, 민수기, 21장17)
Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis.
너는 어찌하여 가축 우리 사이에 앉아 양 떼 부르는 피리 소리나 듣고 있었느냐? 르우벤의 여러 지역에서는 사람들이 마음속으로 크게 뉘우쳤네. (불가타 성경, 판관기, 5장16)
Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
그런 다음 당신은 필리스티아인들의 수비대가 있는 기브아 엘로힘에 이르게 될 것이오. 당신이 그 성읍에 다다르게 되면, 산당에서 내려오는 예언자들의 무리를 만날 것이오. 사람들이 그들을 앞서 가며 수금을 뜯고 손북을 치고 피리를 불고 비파를 타는 가운데, 예언자들은 황홀경에 빠져 예언하고 있을 것이오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장5)
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
모든 백성이 그의 뒤를 따라 피리를 불고 올라가며 큰 기쁨에 넘쳐 환호하였는데, 그 소리에 땅이 갈라질 지경이었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 1장40)
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere: " Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius ", impleta est domus Dei nube,
나팔수들과 성가대는 한 소리로 주님을 찬양하고 찬송하였다. 쇠 나팔과 자바라와 그 밖의 악기에 맞추어 “정녕 주님께서는 선하시고 주님의 자애는 영원하시다.” 하며 주님을 찬양하는 소리를 드높일 때 ─ 구름이 그 집, 곧 주님의 집에 가득 찼다. (불가타 성경, 역대기 하권, 5장13)
Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: " Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius " super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
그들은 주님을 찬양하고 찬송하면서, 이렇게 서로 화답하였다. “주님께서는 어지시다. 주님의 자애는 이스라엘에 영원하시다.” 온 백성은 주님의 집 기초가 놓인 것을 보고, 주님을 찬양하며 크게 환호하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 3장11)
Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David.
[지휘자에게. 피리에 맞추어. 시편. 다윗] (불가타 성경, 시편, 5장1)
Non in fortitudine equi delectatur nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
그분께서는 준마의 힘을 좋아하지 않으시고 장정의 다리를 반기지 않으신다. (불가타 성경, 시편, 147장10)
Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola.
우둔한 자의 입에 담긴 잠언은 절름거리는 이의 다리와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장7)
Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
피리와 수금이 감미로운 소리를 내지만 이 둘보다 부드러운 말이 낫다. (불가타 성경, 집회서, 40장21)
Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant.
그들은 비파와 수금, 손북과 피리 소리와 더불어 술을 마셔 대면서 주님의 업적에는 관심도 기울이지 않고 주님의 손이 이루신 일에는 눈도 돌리지 않는다. (불가타 성경, 이사야서, 5장12)
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel.
그러나 너희는 축일을 거룩히 지내는 밤처럼 노래를 부르리라. 주님의 산으로, 이스라엘의 반석이신 분께 가려고 피리 소리와 함께 나아가는 사람처럼 너희 마음이 기쁘리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION