라틴어 문장 검색

Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
자기들의 죄가 낱낱이 헤아려질 때에 그들이 떨며 다가오면 그들의 죄악이 그들을 면전에서 고발할 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장20)
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis;
구걸이란 염치없는 자의 입 안에서는 달다. 그러나 그의 배 속에서는 불이 일고 있다. (불가타 성경, 집회서, 40장30)
ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
보지 못하는 눈을 뜨게 하고 갇힌 이들을 감옥에서, 어둠 속에 앉아 있는 이들을 감방에서 풀어 주기 위함이다. (불가타 성경, 이사야서, 42장7)
Secundum ordinatam ac congruam computationis ordinationem, juxta videlicet ipsam existentiae seriem, quae in ipsis est personis, non secundum aliquos earum dignitatis gradus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:16)
Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:11)
Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:12)
Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:12)
Idem in primo Topicorum, cum propositionem et quaestionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:1)
Idem igitur est propositio quomodo conclusio, sed differunt supradicto modo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:3)
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo Quod premissa velint uultu signetur eorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:14)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:47)
[0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:24)
Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:29)
[0482C] Conclusio operis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION