라틴어 문장 검색

Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
ita primo concursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장4)
Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam communis militem, emisit in beluas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 26:1)
Gaudium risu, non cachinno, intellegeres.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:29)
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:12)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:2)
si mihi accidisset ut numerarer in multis ... si operosa est concursatio magis opportunorum ...
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:6)
Cedo tandem, qui sit ordo aut quae concursatio somniorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 217:10)
cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio somniorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:10)
Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 3:11)
fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 2:1)
Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION