라틴어 문장 검색

ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:106)
Iam longinqua petit pulvis, sonitusque ruinae, Securasque fragor concussit Caesaris aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:31)
impulerit pontive fragor, tantum abscidit imi concutiens a sede maris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 557:1)
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries ballistave concutit arces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:2)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
온 백성은 우렛소리와 불길과 뿔 나팔 소리와 연기에 싸인 산을 보고 있었다. 백성은 그것을 보고 떨면서 멀찍이 서 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 20장18)
ait: " Moriatur anima mea cum Philisthim! ". Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
그리고 삼손이 “필리스티아인들과 함께 죽게 해 주십시오.” 하면서 힘을 다하여 밀어내니, 그 집이 그 안에 있는 제후들과 온 백성 위로 무너져 내렸다. 그리하여 삼손이 죽으면서 죽인 사람이, 그가 사는 동안에 죽인 사람보다 더 많았다. (불가타 성경, 판관기, 16장30)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
사무엘이 아직 번제물을 바치고 있을 때, 필리스티아인들이 이스라엘과 싸우려고 다가왔다. 그날 주님께서 필리스티아인들 위에 큰 소리로 천둥을 울리시어 그들을 혼란에 빠뜨리시자, 그들은 이스라엘 앞에서 패배하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 7장10)
Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est.
이에 땅이 흔들리며 떨고 하늘의 기초도 뒤틀리며 흔들렸으니 그분께서 진노하신 까닭이네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장8)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ".
그런데 사막 건너편에서 큰 바람이 불어와 그 집 네 모서리를 치자, 자제분들 위로 집이 무너져 내려 모두 죽었습니다. 저 혼자만 살아남아 이렇게 소식을 전해 드립니다.” (불가타 성경, 욥기, 1장19)
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.
당신께서는 꿈으로 저를 공포에 떨게 하시고 환시로 저를 소스라치게 하십니다. (불가타 성경, 욥기, 7장14)
Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.
땅을 바닥째 뒤흔드시어 그 기둥들을 요동치게 하시는 분. (불가타 성경, 욥기, 9장6)
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
나는 생각만 해도 소스라치고 전율이 내 몸을 사로잡는다네. (불가타 성경, 욥기, 21장6)
Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.
그분의 천둥은 그분의 현존을 선포합니다. 그분은 불의를 거슬러 분노를 터뜨리시는 분이십니다. (불가타 성경, 욥기, 36장33)
Commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sun et commota sunt, quoniam iratus est.
이에 땅이 흔들리며 떨고 산의 뿌리까지 소스라쳐 흔들렸으니 그분께서 진노하신 까닭이네. (불가타 성경, 시편, 18장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION