라틴어 문장 검색

Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
사울은 ‘다윗을 벽에 박아 버리겠다.’고 생각하면서 창을 던졌다. 그러나 다윗은 사울 앞에서 두 번이나 몸을 피하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장11)
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.
사울이 창으로 다윗을 벽에 박으려고 하였으나, 다윗이 사울 앞에서 몸을 피하는 바람에 창이 벽에 꽂혔다. 다윗은 도망쳐 목숨을 건졌다. 그날 밤, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장10)
A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium.
나는 또한 이렇게 명령을 내린다. 누구든지 이 칙령을 어기면, 그 집에서 들보를 빼내어 세우고 그자를 그 위에 못 박아 매달아라. 그 죄에 대한 벌로 그 집은 쓰레기 더미로 만들어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장11)
Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum:
아키오르가 이 말을 마치자 천막 둘레에 빙 둘러서 있던 사람들이 모두 웅성대기 시작하였다. 그리고 홀로페르네스의 지휘관들과 해안 지방과 모압의 주민들은 일제히 아키오르를 처단해야 한다면서 이렇게 말하였다. (불가타 성경, 유딧기, 5장22)
Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
몽둥이를 지푸라기같이 여기고 표창이 날아드는 소리에도 코웃음칠 뿐. (불가타 성경, 욥기, 41장21)
Visi sunt quasi in altum securim vibrante in silva condensa.
마치 나무 숲에서 도끼를 휘두르는 자와 같았습니다. (불가타 성경, 시편, 74장5)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
나는 하느님을 위하여 살려고, 율법과 관련해서는 이미 율법으로 말미암아 죽었습니다. 나는 그리스도와 함께 십자가에 못 박혔습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 2장19)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:1)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
Hasta tamen uibrata uolat, sed deuiat, hostem Dum petit hec;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:2)
Spicula, que multus argenti splendor inignit, In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:2)
Sed a Pincenariis, qui Bulgariam inhabitabant, plurimi in ipsa lignorum et viminum copulatione fluctuantes sine gubernaculo, et a societate interdum divisi, sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:10)
Robertus vero Parisiensis miseris volens succurrere, sagitta volatili confixus et exstinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION