라틴어 문장 검색

Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
그리고 르우벤인들과 가드인들에게는, 아르논 강 가운데를 경계로 하여 길앗에서 아르논 강까지, 그리고 암몬 자손들의 경계인 야뽁 강까지 주었다. (불가타 성경, 신명기, 3장16)
Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
그들이 자기 경계 안에서 천막을 치고 살던 지역은 이러하다. 아론의 자손 가운데 크핫 씨족에게 첫 번째 몫이 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장39)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
그들의 낙타들이 노획물이 되고 그들의 가축 떼가 전리품이 되리라. 관자놀이의 머리를 민 자들을 내가 사방으로 흩어 버리고 그들 주변 곳곳에서 그들에게 환난을 불러오리라. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 49장32)
et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium.
나는 너를 돌려세워 갈고리로 네 턱을 꿰고, 너와 너의 모든 군대, 곧 저마다 완전 무장한 군마와 기병, 저마다 큰 방패와 작은 방패를 들고 칼을 잡은 대군을 끌어내겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 38장4)
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
나는 너를 돌려세워 이끌어 내고, 너를 북쪽 끝에서 올라오게 하여 이스라엘 산악 지방으로 끌어들이겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장2)
Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran;
베로타, 다마스쿠스 경계선과 하맛 경계선 사이에 있는 시브라임, 그리고 하우란 경계선 쪽에 있는 하체르 티콘에 이른다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장16)
Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris.
서쪽으로는, 큰 바다가 경계를 이루어 르보 하맛 건너편까지 이른다. 이것이 서쪽 경계선이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장20)
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
그러면 우리는 더 이상 어린아이가 아닐 것입니다. 어린아이들은 사람들의 속임수나 간교한 계략에서 나온 가르침의 온갖 풍랑에 흔들리고 이리저리 밀려다닙니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 4장14)
Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Non amplius de omnibus terris et civitatibus et praesidiis, quae tenui, mihi relictum est, quam Foloraca arx, quae est juxta mare et confinia regni Russiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:18)
Ubi in confinio Nicaeae in insidias Turcopolorum forte inciderunt, non a dextris vel a sinistris declinare valentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION