라틴어 문장 검색

et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: " Forti animo esto, pater! ". Et iniecit medicamentum super eum et imposuit.
물고기 쓸개를 손에 든 토비야는 아버지를 붙들고 그 눈에 입김을 불고 나서, “아버지, 용기를 내십시오.” 하고 말하였다. 이어서 그 약을 아버지에게 바르고서는 잠시 그대로 두었다. (불가타 성경, 토빗기, 11장11)
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
자기를 빚으시고 활동하는 영혼을 불어넣으셨으며 생명의 숨을 불어넣어 주신 분은 알지도 못한 채 (불가타 성경, 지혜서, 15장11)
Et dixit ad me: " Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ".
그분께서 다시 나에게 말씀하셨다. “숨에게 예언하여라. 사람의 아들아, 예언하여라. 숨에게 말하여라. ‘주 하느님이 이렇게 말한다. 너 숨아, 사방에서 와 이 학살된 이들 위로 불어서, 그들이 살아나게 하여라.’” (불가타 성경, 에제키엘서, 37장9)
Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: " Accipite Spiritum Sanctum.
이렇게 이르시고 나서 그들에게 숨을 불어넣으며 말씀하셨다. “성령을 받아라. (불가타 성경, 요한 복음서, 20장22)
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
끊임없는 알력이 나와, 정신이 썩고 진리를 잃어버린 사람들 사이에 번져 갑니다. 그들은 신심을 이득의 수단으로 생각하는 자들입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장5)
De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait de Patre procedit, et discipulis suis insufflavit, et ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:39)
Tunc de limo terrae finxit Deus hominem, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:15)
Quia insufflavit in faciem ejus spiritum vitae (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:11)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 4:2)
Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:4)
Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)
Ceterum, etiam sub solo aspectu anthropologico, unitas superior est conflictatione;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:6)
ingressus ille, ut hos paratus perspicit, insufflat, ipsos ceu videret daemonas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1388)
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION