라틴어 문장 검색

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Nam 'ludibunda,' inquit, et 'ridibunda' et 'errabunda' ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:2)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:1)
avaritiam video fuisse et spem magni congiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:2)
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 338)

SEARCH

MENU NAVIGATION