라틴어 문장 검색

nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:1)
Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur ex singulis coniectura capienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 2:7)
Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum ". Qui dixit: " Ite ".
저희가 요르단 강으로 가서 저마다 들보감을 하나씩 가져다가 저희가 지낼 곳을 짓는 것이 좋겠습니다.” 엘리사가 “가거라.” 하자, (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장2)
Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: " Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam! ".
그런데 한 사람이 들보감을 찍어 넘기다가 도끼를 물에 빠뜨렸다. 그가 “아이고, 스승님, 저것은 빌려 온 도끼인데요.” 하고 소리치자, (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장5)
In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: " Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?
바로 그때에 유프라테스 서부 지방관 타트나이가 스타르 보즈나이와 동료들을 거느리고 그들에게 와서 물었다. “누가 이 집을 다시 지으라고, 이 건축물을 완성하라고 그대들에게 명령을 내렸소?” (불가타 성경, 에즈라기, 5장3)
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: "Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?".
그래서 저희는 그 원로들에게 이렇게 물었습니다. ‘이 집을 다시 지으라고, 이 건축물을 완성하라고 누가 그대들에게 명령을 내렸소?’ (불가타 성경, 에즈라기, 5장9)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
당신의 전능하신 손, 무형의 물질로 세상을 창조하신 그 손이 곰의 무리나 사나운 사자들을 보내는 것은 어려운 일이 아니었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장17)
Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
같은 흙을 재료로 써서 깨지기 쉬운 그릇도 조각상도 제작하는 그는 자기가 죄를 짓고 있음을 누구보다도 잘 압니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장13)
Et respondens rex ait Chaldaeis: " Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur;
그러나 임금은 점성가들에게 이렇게 대답하였다. “나의 뜻은 확고하다. 너희가 내 꿈과 그 뜻을 나에게 설명해 주지 못하면, 너희 사지는 찢겨 나가고 너희 집들은 쓰레기 더미가 될 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장5)
si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ".
그러나 너희가 꿈과 그 뜻을 밝혀 주면, 내가 선물과 상을 내리고 큰 명예를 누리게 해 주겠다. 그러니 그 꿈과 그 뜻을 밝혀 보아라.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장6)
"Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est", /f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:41)
Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
Est igitur in sigillo illo ipsum aes materia, ex quo factum est, figura vero ipsa imaginis regiae, forma ejus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:3)
Ad hanc fortassis similitudinem, aeris scilicet et aerei sigilli, quasi videlicet informis et formati, Hilarius respexit cum, ut dudum supra meminimus, Filium a Patre formatum dixit, id est eo modo esse suum habere de Patre quo res formata ex ipsa suae materiae substantia dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:10)
Non tamen ullomodo materiam vel materiatum in Deo concedimus esse, sed in creaturis tantum vel mutabilibus rebus quae sunt accidentium susceptibiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION