라틴어 문장 검색

Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: " Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim ". Qui transfodit eum.
아비멜렉은 곧바로 무기병을 불러 말하였다. “네 칼을 뽑아 나를 죽여라. 사람들이 나를 두고 ‘여자가 그를 살해하였다.’ 할까 두렵다.” 그리하여 그 시종이 아비멜렉을 찌르니 그가 죽었다. (불가타 성경, 판관기, 9장54)
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit.
사흘째 되는 날, 어떤 사람이 옷은 찢어지고 머리에는 흙이 묻은 채 사울의 진영에서 찾아왔다. 그가 다윗에게 나아가 땅에 엎드려 절을 하자, (불가타 성경, 사무엘기 하권, 1장2)
Convertisti planctum meum in choros mihi conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
당신께서는 저의 비탄을 춤으로 바꾸시고 저의 자루옷 푸시어 저를 기쁨으로 띠 두르셨습니다. (불가타 성경, 시편, 30장12)
Tu conscidisti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis.
당신께서는 바다를 당신 힘으로 뒤흔드시고 물 위에서 용들의 머리를 부수셨습니다. (불가타 성경, 시편, 74장13)
Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
바르나바와 바오로 두 사도는 그 말을 듣고서 자기들의 옷을 찢고 군중 속으로 뛰어들어 소리를 지르며 (불가타 성경, 사도행전, 14장14)
í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Tandem dux et sui praevalentes Turcos fugaces lanceis transfodiunt, aliosque decollantes, capita eorum in sellis suis dependentia secum usque ad civitatem Antiochiae portaverunt cum spoliis et equis illorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:7)
Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis convenit, quatenus clam eum in armis furtivis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis [0706A] intentus haberetur, subito transfoderent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:5)
Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, ut tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spiritu stabilitatem vestigii subvertente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:2)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:3)
Quamobrem copiae regis animadvertentes se plures allicere non posse quam eos qui primo in terram expositi fuerant, rebelles statim adortae sunt et consciderunt priusquam in naves se recipere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:6)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 82장1)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION