라틴어 문장 검색

Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.
그들은 이 말을 듣고 격분하여 사도들을 죽이려고 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 5장33)
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
그들은 이 말을 듣고 마음에 화가 치밀어 스테파노에게 이를 갈았다. (불가타 성경, 사도행전, 7장54)
Vaccula gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 4:1)
suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:3)
"et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:21)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:3)
I) describens lineam Bc aequalem ipsi AB, adeo ut radiis AS, BS, cS ad centrum actis, consectae forent aequales areae ASB, BSc.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:3)
directe versus centrum moveri, spatia simul consecta aequalia erunt sub initio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 35:6)
85 P.L.M. Haec ait et tremulo deduxit vertice canos consecuitque genas;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:1)
inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo membra soror fratris consecuisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 915)
statum lacessunt omnipotentis Dei calumniosis litibus, fidem minutis dissecant ambagibus ut quisque lingua est nequior;
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말7)
transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans inpune linguam, ne retentam mordicus offam molares dissecarent uvidi, os omne transit, et palatum praeterit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium28)
"non rupta sulcis dissecatis viscera, animam nec intus abditam rimamini, erumpit unde vox profana in principem?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1172)

SEARCH

MENU NAVIGATION