라틴어 문장 검색

Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 105:8)
"testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:5)
"Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:1)
"Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:19)
evenisse id olim Claudiae Quintae eiusque statuam vim ignium bis elapsam maiores apud aedem matris deum consecravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장5)
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero".
그러나 나의 이 계약은 내년 이맘때에 사라가 너에게 낳아 줄 이사악과 세우겠다.” (불가타 성경, 창세기, 17장21)
Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
그런데 롯의 아내는 뒤를 돌아다보다 소금 기둥이 되어 버렸다. (불가타 성경, 창세기, 19장26)
separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
너희는 태를 맨 먼저 열고 나온 것을 모두 주님께 바쳐야 한다. 너희 가축이 처음 낳은 것으로 수컷은 모두 주님의 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 13장12)
Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
“이것은 사제로서 나를 섬기도록 그들을 성별하기 위하여 네가 그들에게 해야 할 바다. 황소 한 마리와 숫양 두 마리를 흠 없는 것으로 골라 놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 29장1)
et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
성별 기름을 가져다 그의 머리 위에 부어 그를 성별하여라. (불가타 성경, 탈출기, 29장7)
Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum
너는 이와 같이 내가 너에게 명령한 것을 아론과 그의 아들들에게 그대로 다 해 주어라. 너는 이레 동안 그들의 임직식을 거행해야 한다.” (불가타 성경, 탈출기, 29장35)
Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
너는 성별 기름을 가져다 성막과 그 안에 있는 모든 것에 그 기름을 부어, 성막과 거기에 딸린 모든 기물을 성별하여라. 그러면 성막이 거룩하게 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 40장9)
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
번제 제단과 거기에 딸린 모든 기물에 기름을 부어 제단을 성별하여라. 그러면 제단이 가장 거룩한 것이 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 40장10)
Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
또 물두멍과 그 받침에 기름을 부어 그것을 성별하여라. (불가타 성경, 탈출기, 40장11)
indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
그런 다음 아론에게 거룩한 옷을 입히고 그에게 기름을 부어 그를 성별하여, 사제로서 나를 섬기게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 40장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION