라틴어 문장 검색

quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:12)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
"Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio."
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:7)
"cum benivolentia et caritate consensio."
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:15)
"rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio"
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:3)
In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benivolentia et caritate consensio.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:9)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
ut magis contra poetam commoveant ad indignitatem quam ad benevolentiam trahant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:21)
Nunc simulata benivolentia praetendit callidus suae machinationis muscipulam, qua servum Christi irretiri deliberat, maxime cum promittit , quod nobis largitas superna concessit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:20)
Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:2)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION