라틴어 문장 검색

et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo.
냄비나 솥이나 가마솥이나 도가니에 찔러 넣었다. 갈고리에 꽂혀 나오는 것은 무엇이나 사제가 제 것으로 가졌다. 그들은 실로에 오는 모든 이스라엘 사람에게 그런 짓을 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장14)
deinde in caldārium iit;
그후에 그는 온욕실로 들어갔다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit19)
tum transire in caldarium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장10)
tum transire in caldarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:5)
Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:1)
Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:2)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:3)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
caldariae magis, prominet enim.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 26:2)
Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat, ut in balneo concoqueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:1)
ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION