라틴어 문장 검색

namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 1:3)
Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula - absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia - obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:2)
[ut si diceret sacris]. priameia patronymicon quidem est, sed species possessivi;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4032)
'nostri' autem et 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc est 'nostrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5956)
evandrius possessivum est modo, non patronymicon.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
si singularis genetivus est, possessiva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1484)
nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:5)
huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 193:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION