라틴어 문장 검색

Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna.
못된 자와 놀지 마라. 네 조상들이 수치를 당하리라. (불가타 성경, 집회서, 8장4)
Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:6)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
His structa auxiliis jam machina tota peritos Ostendit sulcos, duri et vestigia ferri:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:2)
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert Ordinibus structus variis exercitus ingens Alituum, motisque eventilat aera pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:2)
Et alibi idem dixit,"Cum viro lingoso ne loquaris, nec in igne illius struas ligna."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 42:7)
Coniugis irate noli tu verba timere, Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 102:1)
Dominus vero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret frequenti et cotidiana potatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:16)
In vanum accepit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis) qui saecularia struit, aedificat corporalia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:4)
Et ideo homines frustra pretiosa struunt sepulcra, quasi eae animae, et non solius corporis receptacula sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:11)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 19:1)
Fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta compage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 28:1)
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 7:1)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION